Jump to content

Actual Play (sort of): the Annales Salisburgienses


Recommended Posts

Anno CDLXXXV: Uterpendragon rex suum exercitum direxit contra Australes Saxones.  Sed postea nuntii venerunt, per quos cognovit quod multos Saxones a Frisia advenerant et terram Lucii ducis invadebant; a quibus milites Lucii miserrime victi sunt.

Eo anno Gerontius Godefridusque, milites Sarisburienses, pugnabant cum nonnullis militibus Cilcestriae, qui in Aldintonam equitationem faciebant.  Sed fortuna Gerontium Godefridumque victoria privavit, et non solum a militibus fugati sunt sed ensem Gerontii, quem a Gorlois duce ceperat, amiserunt.

Deinde a Roderico comite ad Ulfium ducem missi sunt, quasi ei dona daturi, re autem vera ut diceret Helenam, uxorem Roderici, iam gravidam effectam esse; nam Rodericus putabat id factum inimico suo Blaines, qui Levcomagi senescalcus castellanusque erat, maxime displiciturum esse.  Milites autem, cum ad Cilcestriam pervenissent, didicerunt quod Ulfius dux abesset, et, cum revenirent, comitabantur a Blaines.   Hoc iter dum faciunt, Gerontius contra Blaines iratus est, quem culpabat quod patruus suus Ithel caesus esset.  Tandem monomachiam fecerunt, in qua Gerontius superatus est.


Deinde Gerontius Godefridusque, a Blaines in silva quadam relicti, hanc rem mirabilem experti sunt.  Collem aut tumulum viderunt trans rivolum quendam, in quem erat mulier cui erat caldaria magna.  Prope dormiebat cervus albus, pulcherrimus et forma et magnitudine, atque virgo milesque, uos brevi tempore milites Sarisburienses agnoverunt; nam illa erat Anna, filia Uterpendragon regis, hic Meliodas Cornubiensis, filius regis Felicis.  Godefridus cum appropinquavisset, extemplo somnum invitus cepit; eum Gerontius iuvare conabatur, cum ille quoque dormire per magiam coactus est.  Ambo milites idem somnium somniaverunt, de homine, cui caput esset corvi; qui eis videbatur primum vinum praebere, quod recusarent, deinde aquam, quam, cum bibissent, putarent meliorem esse quam omne vinum.  Cum autem surrexissent, Anna ab eis impetravit ut firmiter promitterent se de ea re tacituros esse.

Denique Godefridus atque Gerontius, postquam revenerunt, cum exercitu regis in terram Australium Saxonum perrexerunt, et in proelio quod ibi factum est apud Mearcredesburne Gerontius ab equo suo deiectus est, Godefridus milites nonnullos Roderici sine dedecore duxerunt.

As usual, the first paragraph is canon, now from the GPC, and can be used in any campaign that has the Battle of Mearcred Creek/Borderstream.  Nerva made me feel guilty, so I stuck in a couple of extra medievalisms this time.

Edited by Voord 99
Link to post
Share on other sites

Join the conversation

You can post now and register later. If you have an account, sign in now to post with your account.
Note: Your post will require moderator approval before it will be visible.

Guest
Reply to this topic...

×   Pasted as rich text.   Paste as plain text instead

  Only 75 emoji are allowed.

×   Your link has been automatically embedded.   Display as a link instead

×   Your previous content has been restored.   Clear editor

×   You cannot paste images directly. Upload or insert images from URL.

×
×
  • Create New...