Jump to content

Actual Play (sort of): the Annales Salisburgienses (491)


Recommended Posts

Anno CDXCI:  Eo anno Uterpendragon rex in Cornubiam cum exercitu perrexit Gorlois ducem puniturus de facinoribus permultis ab eo commissis.  Gorlois autem non ausus est cum rege congredi, et in castrum suum Terrabil fugit; et uxorem suam cum aliquot homines armatos in castro Tintagol posuit.  Uterpendragon igitur exercitum suum ipsius divisit in duas partes et alios suorum, quibus Madocum principem praefecit, ad Terrabil destinavit, alios secum duxit ad Tintagol.

Sic castella ambo obsidebantur.  Multis post diebus, Gorlois dux exercitum Madoci turpissimo inhonestissimoque modo nocte atque de improviso adortus est.  In qua pugna Madocus princeps, filius Uterpendragon regis, contra Gorlois ipsum viriliter pugnans, miserrima sorte interfectus est; sed Dei gratia, mors principis non exstitit inulta; nam Gorlois quoque in eadem pugna mortuus est.

Nam Gorlois a Godefrido milite occisus est, quod hoc modo factum est: cum Madocus cecidisset, cui subvenire non solum Godefridus sed etiam Gerontius iam conabatur, Gerontius Gorlois de equo eius excussit.  Quo facto, Brastias, miles gregarius et homo Gorlois, repente milites Sarisburienses aggressus, Gerontium quoque humotenus deiecit.  Quod cum accidisset, Gerontius, vehementissime timens pro Godefrido (nam ille equum non habebat), egregia atque praestanti fortitudine a solo in Brastiam quam celerrime irrupit.  Quo impetu Gerontius a Brastia caesus est, sed effecit ut Gorlois dux a Godefrido interficeretur.  Deinde Godefridus a Brastia debellatus est, sed contritiones suae non adeo graves erat ut moreretur.

Sic exercitus regis victor exstitit in hac pugna, quae apud Terrabil facta est, et mox Igerna et alii qui in Tintagol castro erant se dediderunt. Duobus mensibus matrimonium Uterpendragon regis et Igernae cum gaudio et honore celebratum est.

This is back to being part-canon, part-not, and with the return of distinct “Logres” and “Salisbury” sections, there returns also the OTT pro-Uther perspective of the “Logres” section.  If you don’t mind slanders against Gorlois, and want to use this in your own campaign, everything in the first two paragraphs and the very last paragraph is GPC canon.  

Edited by Voord 99
Link to comment
Share on other sites

Join the conversation

You can post now and register later. If you have an account, sign in now to post with your account.
Note: Your post will require moderator approval before it will be visible.

Guest
Reply to this topic...

×   Pasted as rich text.   Paste as plain text instead

  Only 75 emoji are allowed.

×   Your link has been automatically embedded.   Display as a link instead

×   Your previous content has been restored.   Clear editor

×   You cannot paste images directly. Upload or insert images from URL.

×
×
  • Create New...