Jump to content

Actual Play (sort of): the Annales Salisburgienses (492)


Recommended Posts

Anno CDXCII:  Dei gratia, Uterpendragon rex Loegriae et Igerna regina filium genuerunt, qui rex post Uterpendragon futurus fuisset.  Sed Merlinus, quem omnes amicum regis esse putaverat, hunc infantem abstulit.  Itaque ius erat ut Merlinus, de alta proditione attinctus, morte damnaretur.  Quod sine mora factum est, sed ille nullo modo inveniri potest.

Quae cum acciderent, hoc quoque accidit.  Merlinus, dum illum famosum Arthurum qui tum temporis parvulus erat, summa cum sollertia aufert ut salvaretur, in Silva Salvagia  forte (ut videbatur) in obviam fuit Godefrido cum Aemilio, qui miles gregarius Sarisburiensis et frater Gerontii erat.

Nam Godefridus Aemiliusque Rodericum comitem ad curiam regis apud Legecestriam comitati erant.  Qui cum advenissent, Pelinoro obviaverunt,  qui nunc rex factus erat in Cambria, et cum eo Silvam Salvagiam venaturus introierant.  Ibi bestiam quandam mirabilem viderant, cuius cupidine Pelinorus adeo captus erat ut eam temerarie persequeretur.  Sed Godefridus Aemiliusque diu in Silva erraverant, dum tandem viam invenirent qua egrederentur.  Prius quam exirent, pica ab eis visa atque audita erat quae eis dixerat se milites spectare iussu Salvagii regis.

Itaque, Godefridus Aemiliusque, cum egressi essent, Merlino obviam ierunt.  Eos Merlinus iussit se defendere atque viros, qui sequerentur, impedire.  Quo audito, Aemilius eos sine mora adortus erat et a Brastia milite, qui eis praerat, vulneratus et de equo deiectus est.

Postea non solum Aemilius sed etiam Godefridus de proditione inculpati sunt.  Sed, ad petitionem Tathei sancti quae fecerant dimissa sunt; nam creditur quod milites ambo a Merlino fascinati essent.  Sed Gerontius atque Aemilius Tatheo in cura commissi sunt; itaque reliquam partem anni manserunt in eo monasterio quod vir sanctissimus apud Venta fundaverat

Eo anno Robertus, Roderici comitis filius et Helenae, natus est.

Interesting year for this exercise, because there would be a case for the PKs being mentioned in the ostensibly earlier “Logres” section.  But what happened to player knights as a sideshow to the big Merlin story arguably might be left out as relatively unimportant, so this is another one where there’s canon GPC material (first paragraph, last paragraph), and material specific to my PKs (everything else).

Link to comment
Share on other sites

Join the conversation

You can post now and register later. If you have an account, sign in now to post with your account.
Note: Your post will require moderator approval before it will be visible.

Guest
Reply to this topic...

×   Pasted as rich text.   Paste as plain text instead

  Only 75 emoji are allowed.

×   Your link has been automatically embedded.   Display as a link instead

×   Your previous content has been restored.   Clear editor

×   You cannot paste images directly. Upload or insert images from URL.

×
×
  • Create New...