Jump to content

Actual Play (sort of): the Annales Salisburgienses (482)


Recommended Posts

Anno CDLXXXII. Uterpendragon rex Loegriae ad Cadorium regem Somersetensem legatos misit argentum impetrare.

Eodem anno, Godefridus, frater Germani, qui miles nuper creatus erat, cum Gerontio ad aulam regis Uterpendragon apud Lotegarsell perrexit.  Ibi Meleri, soror Godefridi Germanique, adeo temeraria erat ut cum Madoco principe non sine impudicitia quadam loqueretur.  Quo reperto, maritus Meleri, nomine Ennianus, victus a Madoco in duello mortuus est.

Deinde Gerontius et Godefridus ad Cornubiam iter fecerunt; nam Godefridus mulierem Cornubiensem ducere volebat.  In ea terra, hoc mirabiliter eis accidit.  Forte in Neot, militem gregarium Gorlois ducis, occurrerunt, qui vir improbissimus amore insano captus Igernam, uxorem Gorlois, rapiebat.  Illum in pugna debellaverunt atque interfecerunt, sed Igerna parturiente, in manerium quoddam, quod aliis maneriis nullo modo similis erat, refugerunt.  In quo manerio anus erat, quae potionem mirificam in caldaria faciebat.  Hac muliere officio obstetricis perfuncta, filia parvula ex utero Igernae nata est, et mirabile dictu tres guttae e caldaria in ore huius infantis ceciderunt.  Quae puella, nomine Morgen, imposterum callidissima fiebat atque de artibus necromantiae et de invocationibus malarum spirituum permulta sciebat.  Gorlois dux, maritus Igernae, tantam gratitudinem exhibuit ut Godefridum atque Gerontium magnifice donis pro meritis suis donaret, nam Godefrido manerium Neot, Gerontio ensem suum dedit, quem sibi Aurelius Ambrosius rex Loegriae beatae memoriae dederat.

Quae cum accidissent, Gerontius et Godefridus ad Berkesciram quoque itineraverunt, ut in agros Australium Saxonum equitationem facerent.

Eo anno hoc quoque accidit.  Godefridus cum domum revenisset, repperit sororem suam Meleri videri fugisse.

 

Those of you who can read Latin will notice that we’re diverging quite a bit from the BoU.  Essentially, I flipped the Invasion of “Summerland” (here Somerset) and Passionate Prince adventures.  (You’ll also notice that quite a lot happened in the player knight section.)

When we get to the end of Uther’s reign, I’ll pull all the BoU canon sections of the Annales together so that they could be used in other campaigns, and at that point I can revise these years so that they match the official history.

Also, any snotty classicist who shudders at argentum impetrare or other medievalisms – deal!

Edited by Voord 99
Link to comment
Share on other sites

Join the conversation

You can post now and register later. If you have an account, sign in now to post with your account.
Note: Your post will require moderator approval before it will be visible.

Guest
Reply to this topic...

×   Pasted as rich text.   Paste as plain text instead

  Only 75 emoji are allowed.

×   Your link has been automatically embedded.   Display as a link instead

×   Your previous content has been restored.   Clear editor

×   You cannot paste images directly. Upload or insert images from URL.

×
×
  • Create New...