Voord 99 Posted May 26, 2021 Share Posted May 26, 2021 (edited) Anno CDXC: Hoc anno pugna inaudita magnitudine facta est prope urbem Kaerlindcoit, quae aliter Lincolnia dicitur. Nam Octa Eosaque, ille Hengisti filius, hic Horsae, in Loegriam cum exercitu perrexit et Dei gratia ab Uterpendragon rege totaliter victi atque superati sunt, ita ut, Eosa capto, Octa ignominiose fugato, ex aliis Saxonibus strages magna faceretur. In eadem pugna Godefridus miles gregarius Sarisburiensis summa cum gloria cum hostibus conflixit; nam, cum Octa rex se ipse eriperet nec, sicut Eosa consobrinus suus a Gorlois duce, caperetur, nihilominus vexillum suum regale a Godefrido occupatum est. Gerontius autem infortunatius pugnavit; primo enim impetu graviter vulneratus est. Postea Britones in urbe Lincolnia convenerunt ad epulandum, et. cum cenabat, Uterpendragon rex Igernam, uxorem Gorlois, aspectavit et, sicut Neot, amore illius feminae incaluit, ita ut totam intentionem suam circa eam verteret. Itaque proceribus Loegriae praecepit advenire ad aulam suam apud Lotegarsall cum uxoribus eorum, quas omnes magnifice donis donavit, sed ex eis omnibus Igernae dona splendidissima atque pretiosissima dedit. Dum haec geruntur, Godefridus Gerontiusque, qui Rodericum comitem Sarisburiae ad Lotegarsall comitati sunt, compererunt quod spiritus quidam Meleri, sororem Godefridi, sequeretur, qui spiritus apparuit in figura Einion, qui maritus Meleri fuerat at a Madoco principe in monomachia occisus est. Per hunc visum Godefridus adeo commotus est ut nihil dicere posset, sed Gerontius spiritum rogavit quid desideraret; quo audito, missam pro anima Einion celebrari curaverunt. Deinde, Roderico comite aegrotante, Godefridus Gerontiusque apud Lotegarsall manere coacti sunt, dum omnes alii magnates cum comitatibus suis proficiscuntur praeter Gorlois ducem. Nam illum Uterpendragon rex abire non sinebat; adeo erat captus amore Igernae. Tandem Gerontius miles ab Ulfio duce ad Gorlois Igernamque missus est cum poculo aureo, quod Uterpendragon rex Igernae dari voluit. Quo dato, Igerna tam vehementer commota est ut maritus suus comperiret quod rex uxori verba impudica inseruisset. Itaque Gorlois confestim iratus est et ex curia recedere cupiebat, et cum consilio Godefridi militis, a quo Leget, cognatus suus Cornubiensis, consuluit, Gorlois regi dixit suos ab Hibernis oppugnari et ab eo petiit ut sibi domum redire permitteret. Quod cum permittere Uterpendragon recusasset, Gorlois cum comitatu suo sine licentia e Lotegarsall profectus est et ad Cornubiam perrexit Reis milite ductore, qui vir Sarisburiensis Godefrido consobrinus erat et ab eo receptus in hominem erat. Per haec factum est ut Godefridus quoque in suspectu haberetur. I’ve gotten a bit behind with these — we’re playing through 492 at the moment. As you can see, there was a lot to write, although I could steal a fair number of phrases directly from Geoffrey. A lot of this is canon, but none of it completely, and I’ll have to redo this year when I pull these together (pretty soon, as we are coming to the end of the reign of Uther). Octa was not captured in this version of events (I wanted the PK decision to go for Octa or the banner to matter), and so even the first paragraph is not quite right. (To make it canon, change Eosa capto, Octa ignominiose fugato to Octa Eosaque ignominiose captis.) After that, my PKs’ story was so thoroughly interwoven with the Uther-Igraine-Gorlois triangle that there’s non-canon material everywhere. Also, my running conceit is that the canon “Logres” stuff is told from a pro-Uther perspective, and when I redo this I’ll need to change quite a lot to make it suit. Edited May 26, 2021 by Voord 99 Quote Link to comment Share on other sites More sharing options...
Recommended Posts
Join the conversation
You can post now and register later. If you have an account, sign in now to post with your account.
Note: Your post will require moderator approval before it will be visible.